-
Romulus Remusque in casa Larentiae et Faustuli habitant.
-
Ii in campo Albano laeti crescunt.
-
Larentia et Faustulus Romulum Remumque curant.
-
Quid agit Larentia ?
-
Larentia Romulum tollit atque eum nutrit.
-
Ecce Remus plorat.
-
Larentia Remum audit, eum quoque tollit et nutrit.
-
Gemini rident.
-
Vita geminorum beata est :
-
ii vitam beatam habent.
-
Romulus et Remus cum Larentia habitant et eam diligunt.
-
Etiam Faustulum diligunt.
-
Faustulus et Larentia vitam beatam cum geminis agunt.
-
Ii geminos diligunt et eos bene curant, sed in campo Albano sunt rumores.
-
Viri et feminae dicunt :
-
“Romulus Remusque non sunt filii Faustuli et Larentiae.
-
Mater eorum in oppido habitat…”
-
Faustulus rumores audit et timet.