Sep 23

Caïus Julius CAESAR : Prima Pars_3ème

Mai 28

PLAUTE – L’Aulularia_4ème

Jan 15

5ème. TXT pour le défi final – Romulus et Remus

  1. Romulus Remusque in casa Larentiae et Faustuli habitant.

  2. Ii in campo Albano laeti crescunt.

  3. Larentia et Faustulus Romulum Remumque curant.

  4. Quid agit Larentia ?

  5. Larentia Romulum tollit atque eum nutrit.

  6. Ecce Remus plorat.

  7. Larentia Remum audit, eum quoque tollit et nutrit.

  8. Gemini rident.

  9. Vita geminorum beata est :

  10. ii vitam beatam habent.

  11. Romulus et Remus cum Larentia habitant et eam diligunt.

  12. Etiam Faustulum diligunt.

  13. Faustulus et Larentia vitam beatam cum geminis agunt.

  14. Ii geminos diligunt et eos bene curant, sed in campo Albano sunt rumores.

  15. Viri et feminae dicunt :

  16. “Romulus  Remusque non sunt filii Faustuli et Larentiae.

  17. Mater eorum in oppido habitat…”

  18. Faustulus rumores audit et timet.